logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Sapientiæ, 17


add another edition

[1] Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.

[2] Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.

[3] Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.

[4] Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.

[5] Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.

[6] Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.

[7] Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.

[8] Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.

[9] Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

[10] Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis ; semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.

[11] Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.

[12] Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.

[13] Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,

[14] aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione ; subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.

[15] Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.

[16] Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem ;

[17] una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,

[18] aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos præ timore.

[19] Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.

[20] Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat ; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

Sapientiæ, 17