Sapientiæ, 16
[1] Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. •
[2] Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram : •
[3] ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. •
[4] Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. •
[5] Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. •
[6] Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. •
[7] Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te omnium salvatorem.
[8] In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo.
[9] Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. •
[10] Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes ; misericordia enim tua adveniens sanabat illos. •
[11] In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio. •
[12] Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos ; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. •
[13] Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. •
[14] Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. •
[15] Sed tuam manum effugere impossibile est.
[16] Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt ; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. •
[17] Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat ; Vindex est enim orbis justorum. •
[18] Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. •
[19] Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
[20] Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum ; et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. •
[21] Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. •
[22] Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant : ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ; •
[23] hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.
[24] Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
[25] Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant ; •
[26] ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. •
[27] Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, •
[28] ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. •
[29] Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. •