Sapientiæ, 14
[1] Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. •
[2] Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. •
[3] Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, •
[4] ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
[5] Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. •
[6] Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. •
[7] Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ; •
[8] per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud ; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. •
[9] Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;
[10] etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
[11] Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. •
[12] Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum ; et adinventio illorum corruptio vitæ est : •
[13] neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. •
[14] Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum ; et ideo brevis illorum finis est inventus. •
[15] Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. •
[16] Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. •
[17] Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine. •
[18] Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. •
[19] Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
[20] Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
[21] Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. •
[22] Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. •
[23] Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, •
[24] neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat ;
[25] et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, •
[26] Dei immemoratio, animarum inquinatio. Nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. •
[27] Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.
[28] Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. •
[29] Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
[30] Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
[31] Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. •