logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Sapientiæ, 11


add another edition

[1] Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.

[2] Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.

[3] Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.

[4] Sitierunt, et invocaverunt te ; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.

[5] Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,

[6] per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.

[7] Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.

[8] Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,

[9] ostendens per sitim, quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.

[10] Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.

[11] Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.

[12] Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.

[13] Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.

[14] Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

[15] Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.

[16] Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;

[17] ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

[18] Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,

[19] aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;

[20] quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.

[21] Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti ;

[22] multum enim valere, tibi soli supererat semper ; et virtuti brachii tui quis resistet ?

[23] Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.

[24] Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.

[25] Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.

[26] Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?

[27] Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt. Domine, qui amas animas.

Sapientiæ, 11