logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Sapientiæ, 10


add another edition

[1] Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,

[2] et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.

[3] Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.

[4] Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.

[5] Hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.

[6] Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim,

[7] quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

[8] Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.

[9] Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.

[10] Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas ; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

[11] In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.

[12] Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

[13] Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam,

[14] et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant ; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.

[15] Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.

[16] Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.

[17] Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ;

[18] transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.

[19] Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum ;

[20] et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :

[21] quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

Sapientiæ, 10