Sapientiæ, 1
[1] Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum ; •
[2] quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. •
[3] Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. •
[4] Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. •
[5] Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum ; et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. •
[6] Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis ; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguæ ejus auditor. •
[7] Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum ; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. •
[8] Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
[9] In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
[10] Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. •
[11] Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
[12] Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. •
[13] Quoniam Deus mortem non fecit. Nec lætatur in perditione vivorum. •
[14] Creavit enim ut essent omnia ; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. •
[15] Justitia enim perpetua est, et immortalis.
[16] Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. •