logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 9


add another edition

[1] Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.

[2] Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

[3] Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.

[4] Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :

[5] Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

[6] Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.

[7] Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.

[8] Noli arguere derisorem, ne oderit te ; argue sapientem, et diliget te.

[9] Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.

[10] Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

[11] Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.

[12] Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.

[13] Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,

[14] sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,

[15] ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :

[16] qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :

[17] Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

[18] Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.

Proverbia, 9