logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 6


add another edition

[1] Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam ;

[2] illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

[3] Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.

[4] Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.

[5] Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

[6] Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

[7] Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,

[8] parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

[9] Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?

[10] Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;

[11] et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

[12] Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso ;

[13] annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

[14] pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

[15] Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

[16] Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :

[17] oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

[18] cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

[19] proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

[20] Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

[21] Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

[22] Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.

[23] Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ ;

[24] ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.

[25] Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :

[26] pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.

[27] Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?

[28] aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?

[29] Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

[30] Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam ;

[31] deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.

[32] Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;

[33] turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :

[34] quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ ;

[35] nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Proverbia, 6