logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 5


add another edition

[1] Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :

[2] ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;

[3] favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :

[4] novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.

[5] Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

[6] Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

[7] Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.

[8] Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

[9] Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :

[10] ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

[11] et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

[12] Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

[13] nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

[14] pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

[15] Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;

[16] deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

[17] Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

[18] Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

[19] Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.

[20] Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?

[21] Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

[22] Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

[23] Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

Proverbia, 5