logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 31


add another edition

[1] Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

[2] Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?

[3] Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

[4] Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;

[5] et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

[6] Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

[7] Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

[8] Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

[9] Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

[10] Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

[11] Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

[12] Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.

[13] Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.

[14] Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

[15] Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

[16] Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

[17] Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

[18] Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.

[19] Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.

[20] Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

[21] Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

[22] Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.

[23] Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.

[24] Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.

[25] Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

[26] Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.

[27] Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.

[28] Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.

[29] Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.

[30] Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

[31] Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

Proverbia, 31