Proverbia, 30
[1] Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : •
[2] Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. •
[3] Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
[4] Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ? •
[5] Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se. •
[6] Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. •
[7] Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
[8] vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria : •
[9] ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. •
[10] Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. •
[11] Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ; •
[12] generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ; •
[13] generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
[14] generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
[15] Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit. •
[16] Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. •
[17] Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ! •
[18] Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : •
[19] viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. •
[20] Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
[21] Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere : •
[22] per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
[23] per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. •
[24] Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus : •
[25] formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ; •
[26] lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ; •
[27] regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ; •
[28] stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. •
[29] Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter : •
[30] leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ; •
[31] gallus succinctus lumbos, et aries ; nec est rex, qui resistat ei. •
[32] Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. •
[33] Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias. •