Proverbia, 3
[1] Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat ; •
[2] longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi. •
[3] Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui ; •
[4] et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. •
[5] Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. •
[6] In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. •
[7] Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo : •
[8] sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. •
[9] Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ; •
[10] et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. •
[11] Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis : •
[12] quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. •
[13] Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
[14] Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. •
[15] Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. •
[16] Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. •
[17] Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. •
[18] Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. •
[19] Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia. •
[20] Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. •
[21] Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
[22] et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. •
[23] Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
[24] Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
[25] Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
[26] Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
[27] Noli prohibere benefacere eum qui potest ; si vales, et ipse benefac. •
[28] Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare. •
[29] Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
[30] Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. •
[31] Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus : •
[32] quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. •
[33] Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur. •
[34] Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. •
[35] Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia. •