logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 29


add another edition

[1] Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

[2] In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

[3] Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

[4] Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.

[5] Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

[6] Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.

[7] Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.

[8] Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.

[9] Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

[10] Viri sanguinem oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.

[11] Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.

[12] Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

[13] Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.

[14] Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

[15] Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

[16] In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.

[17] Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

[18] Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.

[19] Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

[20] Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

[21] Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.

[22] Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

[23] Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

[24] Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.

[25] Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.

[26] Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.

[27] Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.

Proverbia, 29