logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 25


add another edition

[1] Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

[2] Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

[3] Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

[4] Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

[5] Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

[6] Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

[7] Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

[8] Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

[9] Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :

[10] ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

[11] Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

[12] Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.

[13] Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.

[14] Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

[15] Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

[16] Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.

[17] Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

[18] Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

[19] Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,

[20] et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

[21] Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :

[22] prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

[23] Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

[24] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

[25] Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

[26] Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

[27] Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

[28] Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Proverbia, 25