Proverbia, 24
[1] Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis ; •
[2] quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
[3] Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. •
[4] In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
[5] Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus ; •
[6] quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. •
[7] Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum. •
[8] Qui cogitat mala facere stultus vocabitur : •
[9] cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. •
[10] Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. •
[11] Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. •
[12] Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit ; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. •
[13] Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. •
[14] Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. •
[15] Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
[16] Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum. •
[17] Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
[18] ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. •
[19] Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios ; •
[20] quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. •
[21] Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis ; •
[22] quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?
[23] Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. •
[24] Qui dicunt impio : Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
[25] Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
[26] Labia deosculabitur qui recta verba respondet. •
[27] Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. •
[28] Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. •
[29] Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. •
[30] Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : •
[31] et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
[32] Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. •
[33] Parum, inquam, dormies ; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas : •
[34] et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.