Proverbia, 23
[1] Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. •
[2] Et statue cultrum in gutture tuo ; si tamen habes in potestate animam tuam. •
[3] Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. •
[4] Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum. •
[5] Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum. •
[6] Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus ; •
[7] quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum. •
[8] Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. •
[9] In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
[10] Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas : •
[11] propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. •
[12] Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
[13] Noli subtrahere a puero disciplinam ; si enim percusseris eum virga, non morietur. •
[14] Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
[15] Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum ;
[16] et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. •
[17] Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die ; •
[18] quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. •
[19] Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. •
[20] Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt ; •
[21] quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. •
[22] Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
[23] Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. •
[24] Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit lætabitur in eo.
[25] Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
[26] Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. •
[27] Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. •
[28] Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet. •
[29] Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ? •
[30] nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
[31] Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, •
[32] sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. •
[33] Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. •
[34] Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. •
[35] Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? •