logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 21


add another edition

[1] Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit inclinabit illud.

[2] Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.

[3] Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.

[4] Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.

[5] Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.

[6] Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

[7] Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

[8] Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.

[9] Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

[10] Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.

[11] Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

[12] Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

[13] Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

[14] Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.

[15] Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

[16] Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.

[17] Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

[18] Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.

[19] Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.

[20] Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.

[21] Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

[22] Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.

[23] Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.

[24] Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.

[25] Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

[26] Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est tribuet, et non cessabit.

[27] Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

[28] Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.

[29] Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.

[30] Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

[31] Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.

Proverbia, 21