Proverbia, 20
[1] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. •
[2] Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
[3] Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. •
[4] Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. •
[5] Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. •
[6] Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ? •
[7] Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
[8] Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. •
[9] Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ? •
[10] Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum. •
[11] Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. •
[12] Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque. •
[13] Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus. •
[14] Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur. •
[15] Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. •
[16] Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. •
[17] Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. •
[18] Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. •
[19] Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. •
[20] Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris, •
[21] hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. •
[22] Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te. •
[23] Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. •
[24] A Domino diriguntur gressus viri ; quis autem hominum intelligere potest viam suam ? •
[25] Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. •
[26] Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. •
[27] Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. •
[28] Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. •
[29] Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. •
[30] Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. •