Proverbia, 2
[1] Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te : •
[2] ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
[3] Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
[4] si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : •
[5] tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, •
[6] quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
[7] Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, •
[8] servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. •
[9] Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
[10] Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
[11] consilium custodiet te, et prudentia servabit te ;
[12] ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ; •
[13] qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
[14] qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ; •
[15] quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
[16] Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, •
[17] et relinquit ducem pubertatis suæ, •
[18] et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. •
[19] Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. •
[20] Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias :
[21] qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; •
[22] impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. •