Proverbia, 19
[1] Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. •
[2] Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. •
[3] Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. •
[4] Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
[5] Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. •
[6] Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
[7] Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; •
[8] qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. •
[9] Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. •
[10] Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. •
[11] Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. •
[12] Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. •
[13] Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. •
[14] Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. •
[15] Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. •
[16] Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. •
[17] Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. •
[18] Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. •
[19] Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. •
[20] Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
[21] Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. •
[22] Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. •
[23] Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. •
[24] Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. •
[25] Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. •
[26] Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. •
[27] Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. •
[28] Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. •
[29] Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. •