Proverbia, 17
[1] Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. •
[2] Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. •
[3] Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
[4] Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. •
[5] Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. •
[6] Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. •
[7] Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. •
[8] Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit. •
[9] Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. •
[10] Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. •
[11] Semper jurgia quærit malus ; angelus autem crudelis mittetur contra eum. •
[12] Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. •
[13] Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. •
[14] Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. •
[15] Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. •
[16] Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. •
[17] Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. •
[18] Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. •
[19] Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. •
[20] Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. •
[21] Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
[22] Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. •
[23] Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. •
[24] In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ. •
[25] Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
[26] Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. •
[27] Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. •
[28] Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.