Proverbia, 16
[1] Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. •
[2] Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. •
[3] Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. •
[4] Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. •
[5] Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. •
[6] Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. •
[7] Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. •
[8] Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. •
[9] Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
[10] Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. •
[11] Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. •
[12] Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
[13] Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. •
[14] Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. •
[15] In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. •
[16] Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. •
[17] Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
[18] Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. •
[19] Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
[20] Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. •
[21] Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. •
[22] Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
[23] Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. •
[24] Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. •
[25] Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
[26] Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. •
[27] Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. •
[28] Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. •
[29] Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
[30] Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. •
[31] Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. •
[32] Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. •
[33] Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. •