logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Proverbia, 14


add another edition

[1] Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.

[2] Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

[3] In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.

[4] Ubi non sunt boves præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

[5] Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.

[6] Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.

[7] Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

[8] Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

[9] Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

[10] Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

[11] Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.

[12] Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

[13] Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

[14] Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

[15] Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

[16] Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.

[17] Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

[18] Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.

[19] Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

[20] Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

[21] Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

[22] Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.

[23] In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

[24] Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.

[25] Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

[26] In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

[27] Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

[28] In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

[29] Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

[30] Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.

[31] Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.

[32] In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.

[33] In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

[34] Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.

[35] Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.

Proverbia, 14