Proverbia, 13
[1] Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur. •
[2] De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua. •
[3] Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. •
[4] Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur. •
[5] Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur. •
[6] Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. •
[7] Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. •
[8] Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. •
[9] Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur. •
[10] Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. •
[11] Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. •
[12] Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens. •
[13] Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur. •
[14] Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. •
[15] Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago. •
[16] Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.
[17] Nuntius impii cade in malum ; legatus autem fidelis, sanitas. •
[18] Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. •
[19] Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. •
[20] Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur. •
[21] Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
[22] Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. •
[23] Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. •
[24] Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit. •
[25] Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis. •