Proverbia, 1
[1] Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, •
[2] ad sciendam sapientiam et disciplinam ; •
[3] ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :
[4] ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. •
[5] Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. •
[6] Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum. •
[7] Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. •
[8] Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ : •
[9] ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. •
[10] Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. •
[11] Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; •
[12] deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum : •
[13] omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;
[14] sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
[15] fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
[16] pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. •
[17] Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. •
[18] Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
[19] Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt. •
[20] Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam : •
[21] in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
[22] Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ? •
[23] convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
[24] Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret : •
[25] despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
[26] Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. •
[27] Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;
[28] tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me : •
[29] eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
[30] nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ. •
[31] Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. •
[32] Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. •
[33] Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. •