Psalmi, 95
[1] Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. •
[2] Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus. •
[3] Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
[4] Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;
[5] quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit. •
[6] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. •
[7] Afferte Domino, patriæ gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ; •
[8] afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ; •
[9] adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ; •
[10] dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate. •
[11] Lætentur cæli, et exsultet terra : commoveatur mare et plenitudo ejus ; •
[12] gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
[13] a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. •