Psalmi, 94
[1] Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ; •
[2] præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei : •
[3] quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos ; •
[4] quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ; •
[5] quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. •
[6] Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos ; •
[7] quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. •
[8] Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra •
[9] sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. •
[10] Quadraginta annis offensus fui generationi illi ; et dixi : Semper hi errant corde. •
[11] Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. •