logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 91


add another edition

[1] Psalmus cantici, in die sabbati.

[2] Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

[3] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem ;

[4] in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.

[5] Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

[6] Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

[7] Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

[8] Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi ;

[9] tu autem Altissimus in æternum, Domine.

[10] Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

[11] Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

[12] Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

[13] Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

[14] Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

[15] Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

[16] ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Psalmi, 91