logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 89


add another edition

[1] Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

[2] Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

[3] Ne avertas hominem in humilitatem ; et dixisti : Convertimini, filii hominum.

[4] Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte ;

[5] quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt.

[6] Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.

[7] Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

[8] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

[9] Quoniam omnes dies nostri defecerunt ; et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

[10] dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

[11] Quis novit potestatem iræ tuæ,

[12] et præ timore tuo iram tuam dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

[13] Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

[14] Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

[15] Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.

[16] Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

[17] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos ; et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Psalmi, 89