Psalmi, 88
[1] Intellectus Ethan Ezrahitæ. •
[2] Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. •
[3] Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis. •
[4] Disposui testamentum electis meis ; juravi David, servo meo : •
[5] usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. •
[6] Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. •
[7] Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei ? •
[8] Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. •
[9] Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. •
[10] Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. •
[11] Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. •
[12] Tui sunt cæli, et tua est terra ; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ; •
[13] aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. •
[14] Tuum brachium cum potentia ; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua. •
[15] Justitia et judicium præparatio sedis tuæ ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam. •
[16] Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt ; •
[17] et in nomine tuo exsultabunt tota die ; et in justitia tua exaltabuntur.
[18] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. •
[19] Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri. •
[20] Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente ; et exaltavi electum de plebe mea. •
[21] Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum. •
[22] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
[23] Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. •
[24] Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
[25] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. •
[26] Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. •
[27] Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ. •
[28] Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. •
[29] In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. •
[30] Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. •
[31] Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ; •
[32] si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
[33] visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
[34] misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. •
[35] Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. •
[36] Semel juravi in sancto meo, si David mentiar : •
[37] Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
[38] et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. •
[39] Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum. •
[40] Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus. •
[41] Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem. •
[42] Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
[43] Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
[44] Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. •
[45] Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. •
[46] Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione. •
[47] Usquequo, Domine, avertis in finem : exardescet sicut ignis ira tua ? •
[48] Memorare quæ mea substantia ; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ? •
[49] Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ? •
[50] Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ? •
[51] Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium ; •
[52] quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui. •
[53] Benedictus Dominus in æternum. Fiat ! fiat ! •