Psalmi, 87
[1] Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. •
[2] Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. •
[3] Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. •
[4] Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. •
[5] Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, •
[6] inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. •
[7] Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. •
[8] Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. •
[9] Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ; •
[10] oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas. •
[11] Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? •
[12] Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
[13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ? •
[14] Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
[15] Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me ? •
[16] Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. •
[17] In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me : •
[18] circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
[19] Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. •