logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 86


add another edition

[1] Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

[2] diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

[3] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

[4] Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

[5] Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?

[6] Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

[7] Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Psalmi, 86