Psalmi, 81
add another edition
[1] Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. •
[2] Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? •
[3] Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate. •
[4] Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. •
[5] Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ. •
[6] Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. •
[7] Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. •
[8] Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. •
Psalmi, 81