logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 80


add another edition

[1] In finem. Pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

[2] Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob.

[3] Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum, cum cithara.

[4] Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ ;

[5] quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.

[6] Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat audivit.

[7] Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.

[8] In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.

[9] Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,

[10] non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

[11] Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

[12] Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.

[13] Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.

[14] Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,

[15] pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

[16] Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.

[17] Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

Psalmi, 80