Psalmi, 75
[1] In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. •
[2] Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. •
[3] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. •
[4] Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. •
[5] Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; •
[6] turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. •
[7] Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. •
[8] Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua. •
[9] De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit •
[10] cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. •
[11] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. •
[12] Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili, •
[13] et ei qui aufert spiritum principum ; terribili apud reges terræ. •