logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 74


add another edition

[1] In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

[2] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.

[3] Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

[4] Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.

[5] Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.

[6] Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

[7] Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.

[8] Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :

[9] quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.

[10] Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.

[11] Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.

Psalmi, 74