Psalmi, 73
[1] Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ? •
[2] Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo. •
[3] Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto ! •
[4] Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa ; •
[5] et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus •
[6] exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam. •
[7] Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. •
[8] Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. •
[9] Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius. •
[10] Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ? •
[11] Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ? •
[12] Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ. •
[13] Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis. •
[14] Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum. •
[15] Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan. •
[16] Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem. •
[17] Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea. •
[18] Memor esto hujus, inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. •
[19] Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. •
[20] Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. •
[21] Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum. •
[22] Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
[23] Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. •