Psalmi, 72
[1] Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! •
[2] Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei ; •
[3] quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. •
[4] Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. •
[5] In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. •
[6] Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
[7] Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis. •
[8] Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt. •
[9] Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. •
[10] Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. •
[11] Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ? •
[12] Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
[13] Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas ; •
[14] et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. •
[15] Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. •
[16] Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
[17] donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. •
[18] Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur. •
[19] Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt ; perierunt propter iniquitatem suam.
[20] Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. •
[21] Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ; •
[22] et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi ; •
[23] ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. •
[24] Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. •
[25] Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? •
[26] Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. •
[27] Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. •
[28] Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam ; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. •