Psalmi, 62
[1] Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. •
[2] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! •
[3] In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. •
[4] Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. •
[5] Sic benedicam te in vita mea ; et in nomine tuo levabo manus meas. •
[6] Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. •
[7] Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. •
[8] Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
[9] Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
[10] Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ; •
[11] tradentur in manus gladii ; partes vulpium erunt. •
[12] Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua. •