Psalmi, 55
[1] In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. •
[2] Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. •
[3] Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.
[4] Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. •
[5] In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro. •
[6] Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
[7] Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, •
[8] pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. •
[9] Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ; •
[10] tunc convertentur inimici mei retrorsum : in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
[11] In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. •
[12] In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi : •
[13] quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. •