Psalmi, 51
[1] In finem. Intellectus David, •
[2] cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. •
[3] Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? •
[4] Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. •
[5] Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
[6] Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa. •
[7] Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. •
[8] Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent : •
[9] Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. •
[10] Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. •
[11] Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. •