logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 49


add another edition

[1] Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

[2] Ex Sion species decoris ejus :

[3] Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.

[4] Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

[5] Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

[6] Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

[7] Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.

[8] Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

[9] Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos ;

[10] quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

[11] Cognovi omnia volatilia cæli ; et pulchritudo agri mecum est.

[12] Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.

[13] Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?

[14] Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

[15] Et invoca me in die tribulationis ; eruam te, et honorificabis me.

[16] Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?

[17] Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

[18] Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

[19] Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

[20] Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

[21] Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.

[22] Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum : nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

[23] Sacrificium laudis honorificabit me ; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

Psalmi, 49