logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 43


add another edition

[1] In finem. Filiis Core ad intellectum.

[2] Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

[3] Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos et expulisti eos.

[4] Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos ; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

[5] Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

[6] In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

[7] Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me ;

[8] salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

[9] In Deo laudabimur tota die ; et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

[10] Nunc autem repulisti et confudisti nos ; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

[11] Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ; et qui oderunt nos diripiebant sibi.

[12] Dedisti nos tamquam oves escarum ; et in gentibus dispersisti nos.

[13] Vendidisti populum tuum sine pretio ; et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

[14] Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

[15] Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis.

[16] Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :

[17] a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

[18] Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

[19] Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua ;

[20] quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

[21] Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

[22] nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

[23] Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.

[24] Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

[25] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.

[26] Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

Psalmi, 43