logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 35


add another edition

[1] In finem. Servo Domini ipsi David.

[2] Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.

[3] Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

[4] Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.

[5] Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.

[6] Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

[7] Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

[8] quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

[9] Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos ;

[10] quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

[11] Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

[12] Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

[13] Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Psalmi, 35