logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 32


add another edition

[1] Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.

[2] Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.

[3] Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.

[4] Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

[5] Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.

[6] Verbo Domini cæli firmati sunt ; et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

[7] Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.

[8] Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

[9] Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.

[10] Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

[11] Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

[12] Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.

[13] De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.

[14] De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :

[15] qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.

[16] Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

[17] Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

[18] Ecce oculi Domini super metuentes eum : et in eis qui sperant super misericordia ejus.

[19] Ut eruat a morte animas eorum : et alat eos in fame.

[20] Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.

[21] Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

[22] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Psalmi, 32