logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 3


add another edition

[1] Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

[2] Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;

[3] multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

[4] Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

[5] Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.

[6] Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

[7] Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

[8] Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.

[9] Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.

Psalmi, 3