Psalmi, 24
[1] In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam. •
[2] Deus meus, in te confido ; non erubescam. •
[3] Neque irrideant me inimici mei : etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. •
[4] Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. •
[5] Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. •
[6] Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. •
[7] Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. •
[8] Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. •
[9] Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas. •
[10] Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. •
[11] Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim. •
[12] Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit. •
[13] Anima ejus in bonis demorabitur ; et semen ejus hæreditabit terram. •
[14] Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. •
[15] Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. •
[16] Respice in me, et miserere mei ; quia unicus et pauper sum ego. •
[17] Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt ; de necessitatibus meis erue me. •
[18] Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. •
[19] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. •
[20] Custodi animam meam, et erue me ; non erubescam, quoniam speravi in te. •
[21] Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. •
[22] Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis. •