Psalmi, 21
[1] In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. •
[2] Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? Longe a salute mea verba delictorum meorum. •
[3] Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi. •
[4] Tu autem in sancto habitas, laus Israël. •
[5] In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
[6] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. •
[7] Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. •
[8] Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. •
[9] Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum. •
[10] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. •
[11] In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu ; •
[12] ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. •
[13] Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me. •
[14] Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. •
[15] Sicut aqua effusus sum ; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. •
[16] Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. •
[17] Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, •
[18] dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. •
[19] Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. •
[20] Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. •
[21] Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. •
[22] Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. •
[23] Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. •
[24] Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. •
[25] Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis ; nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum exaudivit me. •
[26] Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. •
[27] Edent pauperes, et saturabuntur ; et laudabunt Dominum qui requirunt eum ; vivent corda eorum in sæculum sæculi. •
[28] Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium ; •
[29] quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. •
[30] Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. •
[31] Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. •
[32] Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. •