logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 145


add another edition

[1] Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

[2] Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

[3] in filiis hominum, in quibus non est salus.

[4] Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

[5] Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

[6] qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

[7] Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

[8] Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

[9] Dominus custodit advenas ; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

[10] Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Psalmi, 145