Psalmi, 140
[1] Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te. •
[2] Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. •
[3] Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. •
[4] Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum. •
[5] Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. •
[6] Absorpti sunt juncti petræ judices eorum ; audient verba mea, quoniam potuerunt. •
[7] Sicut crassitudo terræ erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum. •
[8] Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
[9] Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
[10] Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam. •